45: Nero
Voordat ik begin
Introductie
Rome staat in brand. De brandweermannen proberen de stad te blussen en manen mensen te vluchten, maar niet iedereen luistert naar hun advies: een man is bang zijn bezit te verliezen en een groep jongemannen maakt zich boos om keizer Nero, die ze ervan verdenken de brand zelf te hebben aangestoken om ruimte te maken voor een nieuwe villa.
‘Ardet Roma!’ Ubique haec verba audiebantur.
Tota urbe vocabantur Vigiles, qui incendium
exstinguerent. At Vigiles ignem sistere haud
poterant. Etiam ignem sistere non potuissent,
si multa milia hominum habuissent, qui hamas
inter se tradentes flammas aqua exstinguerent.
Praefectus Vigilum viris dixit: ‘Contra ignem
nihil efficere possumus. Quam plurimos homines
servare temptemus!’ Itaque per ardentes vias
currentes Vigiles populo persuaserunt ut quam
celerrime fugeret.
Prope montem Palatinum convenerunt virum
grave onus portantem. Dixerunt: ‘Relinquas
omnia quae portas. Onus te tardiorem facit. Si
nihil portavisses, e periculo iam dudum evasisses!’
Respondit ille: ‘Si autem bona omnia relinquerem,
postea nihil haberem, quo uxorem liberosque
alerem. Quid faciamus, cum cuncta amiserimus?
Ubi habitemus? Quomodo vivamus?’ Vigiles:
‘Omitte querelas! Uxor liberique malint incolumem
videre te quam bona tua. Effuge!’ Vir eis paruit.
Subito turba adulescentium irate clamantium
Vigilibus obviam venit. Exclamavit aliquis eorum:
‘Utinam princeps Nero pro salute populi aliquid
faceret! Si hortos suos patefaceret, multi cives
servarentur.’ Alius ‘Fama est’ inquit ‘Neronem
ne Romae quidem esse! Fama est eum longe
a periculo carmen triste canere de exitio urbis
illustris Troiae!’ Alius addidit: ‘Utinam suam
urbem melius curaret! Nisi procul esset,
crederem Neronem ipsum incendium incepisse,
ut maiorem partem urbis sibi obtineret!’ Vigiles
eos monuerunt: ‘Fugiatis! Fortasse ignis hic ortus
non esset, si principem verum pro poeta isto
haberemus. Tamen hinc effugere magis vobis
prodest quam maledicere Neroni.’ Iam effugerant
adulescentes.