43: Livia
Voordat ik begin
Introductie
Augustus' adoptiefzoon Marcellus ligt op sterven, geen dokter lijkt er wat aan te kunnen doen. De slaven speculeren over wat er aan de hand is. Zou het een natuurlijke dood zijn of zou Augustus' vrouw Livia er iets mee te maken hebben?
Marcellus, iuvenis illustris, quem Augustus
filium acceperat, aegerrimus erat. Omnis familia
principis anxia tacebat, exitum morbi exspectans.
In angulo parva voce susurrantes duo servi Liviae
sermonem habebant.
Serpentia: Medicus Graecus a domina nostra
arcessitus censet Marcellum non multo longius
esse victurum.
Probus: Spero medicum illum meliorem esse quam
istum priorem. Heri audivi Liviam compellare
eum causam morbi Marcelli non invenientem.
Serpentia: Equidem puto Liviam ipsam hunc
inexplicabilem morbum effecisse.
Probus: Puniaris a deis ob istam audaciam!
Domina nostra femina nobilissima est atque
uxor Augusti. Certe hoc non faciat.
Serpentia: Immo constat eam hoc fecisse. Ei enim
non placebat Augustum Marcellum filium
accepisse. Eliget nunc Augustus alium iuvenem
nobilem, quem filium accipiet et cui dabit in
matrimonium filiam suam Iuliam. Eligat
Liviae filium Tiberium. Id Livia vult, quoniam
eum in potestate sua habet. Si Augustus
alium iuvenem eligat, et hic iuvenis a Livia
interficiatur. At quis apud principem gratiosus
est? Rogemus Garrulum.
Probus: Nihil rogabimus! Ne talia verba improba
dicas. Adhuc vivit Marcellus! Iovem cunctosque
deos oremus eum ex hoc gravissimo morbo
assurrecturum esse.
Garrulus: Marcellus mortuus est! Audivi lamenta
feminarum!
Probus: Eheu, quam dura sors! Quid nunc Augustus
faciat? Cum quo nunc regnum consociet?
Quomodo filium novum inveniat? Dei
principi nostro sapientiam dent! Faveat
Fortuna successori Marcelli...
Serpentia: Quod magis ad rem pertinet — faveat
Livia successori Marcelli...
Livia: Ne garriatis! Lugeatis, nam carus princeps
noster filium morte amisit. Utinam novus filius
recte electus mox ei solacium ferat!