6: Tekst
Voordat ik begin
Introductie
De Romeinen voeren oorlog en zijn bang dat ze gaan verliezen. Gelukkig krijgen ze hulp van twee godenzonen, Castor en Pollux.
Romani bellum gerunt, sed haud facile est
victoriam parere. Dux Romanorum cladem timet.
Auxilium deorum orat. Subito sonitus ungularum!
Equi accedunt. Equi sunt candidi et ingentes.
Sedent in equis viri, candidi et ingentes. Hostes
pavescunt. Dicunt: ‘Non sunt viri, sed dei! Sunt
Castor et Pollux! Si in pugna dei Romanis favent,
vincere nobis fas non est.’ Ideo hostes fugiunt.
Sic auxilio Castoris et Pollucis Romani hostes
vincunt.
Interea in urbe populus pugnae eventum exspectat.
Turba feminarum, puerorum et puellarum in
foro est. Omnes tacent. Anxii sunt. Timent pro
vita militum, nam patres et fratres et mariti in
bello pugnant. Cladem timent. Matri dicit puer:
‘O mater, si hostes vincunt, num licet eis me
vendere sicut servum?’ Mater lacrimat: ‘Hostibus
licet facere, quod cupiunt, nisi milites Romae
eos vincunt.’ Anicula eam corrigit: ‘Lacrimare
haud prodest. Melius est auxilium deorum orare.’
Statim turba deos orat.
Subito puella clamat: ‘Equi accedunt!’ Equi sunt
Castoris et Pollucis. Ridet anicula: ‘Ecce, dei nobis
favent, sicut semper. Romam dei amant!’ Equi
Castoris et Pollucis aquam bibunt e fonte prope
templum Vestae. Ibi dei populo de victoria narrant.
Turba exsultat. Mox intrant urbem dux quoque
et milites. Romani victoriam celebrant. Dux
Romanorum civibus dicit: ‘Necesse est aedificare
templum Castori et Polluci, sed ubi?’ Clamat
ducis uxor: ‘Scilicet in loco, ubi nuper dei nobis
de victoria narraverunt!’