33: Alexandria
Voordat ik begin
Introductie
De kapper Ctesibius vertelt zijn klant, Calvus, vol trots over zijn zoon, die op twaalfjarige leeftijd al een veelbelovende uitvinder is. Calvus vertelt hem echter dat hij moet oppassen. Hij weet toch zeker wel wat er met Perdix is gebeurd?
In urbe Alexandria Ctesibius tonstrinam habet,
ubi hodie vir nomine Calvus tondetur.
Calvus Video specula tua posse moveri! Nonne
ab inventore claro facta sunt?
Ctesibius Immo, a filio meo duodecim tantum
annorum! Filis et ponderibus grave speculum
facillime sursum et deorsum duci posse puer
curavit. Ad optimum magistrum eum misi. Nos
Alexandriae habitare gaudeo, nam constat hic
totius mundi magistros optimos collectos esse
et discipulos optime doceri. Filium meum postea
inventorem illustrissimum futurum esse spero.
Calvus Nonne novisti nimium scientiae saepe
hominibus nocuisse? Nonne meministi Perdicis?
Ctesibius Audivi Perdicem discipulum fuisse
Daedali, inventoris illustrissimi Graeciae.
Calvus Perdix vero a Daedalo doctus est.
Daedalus puerum iam tenera aetate serram
invenisse sciebat, eum ingenio acerrimo
praeditum esse sensit atque discipulum
mox magistrum superaturum esse intellexit.
Homines Perdicem plus quam se ipsum
laudaturos esse putavit. Ira incensus est:
Perdicem de arce urbis deiecit!
Ctesibius Dicisne magistrum discipulum
interfecisse?
Calvus Non interfectus est Perdix: dei puerum
in avem mutari curaverunt.
Viri ianuam aperiri subito audiunt. Intrat filius.
‘O pater,’ inquit, ‘scisne serram a puero aetatis
meae esse inventam? Hodie magister de eo
narravit. Et ego iam inveni utilia.
Magister se cras me ducturum esse ad summum
Pharum promisit. Ibi de lumine Phari me docere
vult.’ Clamat pater: ‘Veto! Nolo te cum magistro
Pharum ascendere vel alium locum altum!’