37: Alesia
Voordat ik begin
Introductie
Tijdens het beleg van de stad Alesia vertelt de centurio Garrulus ('kletskous') sterke verhalen aan de jongere, onvervaren soldaten. Hij vertelt namelijk dat hij ooit eens een oeros heeft gevangen.
Alesia oppidum urgebatur obsidione longa
exercitus Romani. Alesiani ceteras Galliae
gentes auxilio vocaverant, sed auxilia nondum
pervenerant. Nihil aliud facere poterant Alesiani
quam adventum sociorum exspectare.
Et in castris Romanis milites initium proelii
patienter exspectabant. Militum pars munitiones
custodiebat, pars in castris alia munera explebat.
Prope praetorium sedebat centurio plurimorum
stipendiorum paucis cum militibus imperitis, qui
arma tergebant. Centurio vetus nomine Garrulus
eis narrabat de miris bestiis, quae trans
Rhenum flumen vivebant. Dixit: ‘Ipse uros vidi,
nam bis nos Caesar in silvas Germaniae duxit.’
Iuvenibus bestiae cornu ostendit et ‘Ecce’, inquit,
‘cornu est uri. Uri sunt saevissimi, magnitudine
paulo minores quam elephanti, specie et colore
similiores tauris. Ingens est vis eorum; neque
animalibus neque hominibus parcunt. Unus
tamen a nobis captus est.’
Iuvenes attoniti rogaverunt: ‘Quomodo animal
tam saevum capi potest?’ Respondit Garrulus:
‘Barbari nos foveam facere docuerunt. Postquam
urus in foveam cecidit, facile est eum interficere.
Munus autem difficillimum est adigere urum usque ad
foveam. Quoniam ego solus id facere audebam,
mihi postea uri cornu praemium datum est.’
Amicus centurionis, qui accesserat fabulamque
audiverat, risit: ‘O amice, licetne tibi corrumpere
iuventutem parvis mendaciunculis tuis? Minime
credo te solum uro parem fuisse! Memini barbaros
aleae vehementer esse addictos. Nonne alea cornu
obtinuisti?’ Irate negavit Garrulus, sed plura dicere
non potuit: strepitus cornuum ad arma vocavit
Romanos. Tandem incepit ad Alesiam proelium
summum Gallici belli.