41: Idus Martiae
Voordat ik begin
Introductie
Op 15 maart wordt Caesars vrouw Calpurnia wakker door een verschrikkelijk nachtmerrie. Ze denkt dat het een slecht voorteken is en smeekt Caesar die dag niet naar het senaatsgebouw te gaan, maar Caesar denkt dat ze zich aanstelt. We weten allemaal hoe het is afgelopen...
Idibus Martiis mane e somnio terribili excitata
Calpurnia dixit marito: ‘O Iuli, dormiens vidi te
in gremio meo confodi! Et clausae ianuae cubiculi
subito sponte patuerunt. Hos visus puto omina,
quae valde me terrent. Oro te, mane domi! Multo
melius est te hodie non exire, nam imminet tibi
magnum periculum!’
Dulciter mulcens crines eius Caesar uxori
respondit: ‘O cara Calpurnia, nihil est! Isti metus
inanes sunt. Nonne scis interpretationem horum
visuum saepe ambiguam esse? Ego dormiens
me supra nubes volare, me cum Iove dextram
manum iungere vidi. Quid hoc significat?
Utrum significat Iovem mihi favere an me mox
interiturum esse? Magnopere interest me senatui
adesse, nam consilia ampla non sine Caesare capi
possunt. Brutus ipse confirmavit senatores sine
me hodie conventum utilem habere haud posse.
Pietate coactus exibo. Num vis me neglegere
officium meum? Me incolumem rediturum esse
promitto.’ Deinde Caesar uxorem lacrimantem
et frustra orantem reliquit. Toga indutus ad
curiam adiit.
Caesarem curiae appropinquantem convenit
Spurinna haruspex, qui eum paucis diebus ante
monuerat. Caesar haruspicem salutans ‘Ecce,’
inquit, ‘Adsunt Idus Martiae. Nihil malum autem
mihi contigit!’ Vultu gravi Spurinna respondit:
‘Memento verborum meorum: cave Idus Martias!
Heri regaliolus ferens laureum ramulum in
curiam volavit. Per breve tempus requiescens
in solo sedebat, cum subito multi alii volucres
curiam invaserunt et regaliolum in solo sedentem
necaverunt. Cave: venerunt quidem Idus Martiae
— nondum autem praeterierunt!’