16: Toga virilis
Voordat ik begin
Introductie
Vandaag is Marcus officieel een volwassen man: hij krijgt zijn mannentoga. Dat wordt uiteraard groots gevierd, eerst met het hele huishouden en vervolgens met een optocht door de straten van Rome.
Dies festus erat, nam Marcus togam virilem sumptam
celebrabat. Mane omnis familia ad Lararium venit.
Silentio Marcus inter patrem et matrem stabat.
Et fratres et sorores et omnes servi aderant.
Omnia puerilia Marcus ante Lararium posuit:
bullam et togam praetextam et gladium ligneum,
quo semper ludebat, dum parvus puer erat. Deinde
pater Laribus sacrificium fecit. Omnes dixerunt:
‘Lares boni, vobis gratias agimus, quod Marcum
nostrum adhuc protexistis.’
Servi Marco ante oculos parentum novam togam
virilem induerunt. Pater filio osculum dedit.
Fratres et sorores ingenti gaudio clamabant:
‘Io Marce, non iam puer es, sed vir fortis, io!’
Simili gaudio mater filium tenebat. Ridebat et
lacrimabat. Marcus autem post breve tempus
resistere incepit: ‘Iam satis est! Nonne hodie diem
festum celebramus? Desine ergo lacrimare!’
Tempore postmeridiano cum amicorum agmine
pater filium multas per vias in forum duxit, ubi
Marcus omnibus amicis togam virilem ostendebat.
Deinde Marcus cum patre in Tabulario ad scribam
accessit. Voce magna pater dixit: ‘Ecce filius meus
Marcus Pomponius Crispus.’ Scriba respondit:
‘Filius tuus civis Romanus nunc est.’ Postea in
monte Capitolino Marcus et pater sacrificium
fecerunt omnibus deis, qui puerum per omnes
annos pueritiae protexerant.
Antea pater amicos ad cenam communem
invitaverat. Omnes venerunt. Cena erat optima.
Postquam servi vinum dulce hospitibus
tradiderunt, omnes pocula sustulerunt:
‘Civi novo et illustri viro salus et felicitas!’