44: Claudius
Voordat ik begin
Introductie
In een kroeg zitten drie vrienden hun wapenfeiten te vergelijken. Wanneer één van hen vertelt dat hij de nieuwe keizer heeft uigekozen, lachen ze hem in eerste instantie uit. Maar dan vertelt Quintus hoe hij na de dood van Caligula achter het gordijn een verrassing aantrof...
In caupona tres milites vinum bibentes res gestas
inter se iactabant. Marcus iam narraverat se
uno die decem hostes necavisse. Ei Lucius dixit:
‘Vero bene fecisti. Nonne meministi me tunc
ultro in hostes ruisse, ut te servarem? Tantam
admirationem habui, ut dux mihi coronam
civicam tribueret!’ Marcus tacuit. Paulo post
Quintum rogavit: ‘Et tu, amice? Narra nobis,
quid umquam tu pro patria feceris!’ Quintus
vultu gravi dixit: ‘Ego patriae nostrae novum
Caesarem inveni.’ Marcus Luciusque adeo
riserunt, ut diu nullum verbum dicere possent.
Quintus: ‘Cum Caligula interfectus esset, milites
domum eius invaserunt, ne familia evaderet.
Ego quoque intravi domum plenam divitiarum.
Praedam colligere coepimus. Me demisi, ut
poculum pretiosum de solo tollerem. Ut id feci,
sub velis crevi pedes hominis. Appropinquavi
cognoscere cupiens, quis ibi se condidisset.
Statim virum extraxi. Eum cognoveram: fuit
Claudius, patruus Caesaris! Metu tremens ad
genua cecidit, cum timeret, ne interficeretur.
Dixit autem unus e comitibus meis: “Cum Caesaris
familiaris sit, ne tamen eum necemus. Tam stultus
est, ut nemini noceat.” Ego proposui: “Imperatorem
faciamus bonum Claudium! Certe eius gratia
tanta erit, ut libenter nobis maxima praemia
det!” Gaudentes nos universi Claudium Caesarem
salutavimus. In umeros sustulimus eum clamantes:
“Vivat Claudius, vivat Imperator noster!”’
Amici verbis Quinti attoniti erant. Postremo
Marcus exclamavit: ‘Hoc unum certe scio: cum
praemium maximum a Claudio acceperis, facile
amicis tuis omne vinum solvere poteris!’