22: Pictura
Voordat ik begin
Introductie
Holconius en Selena hebben de schilder Lucius laten komen om een nieuwe wandschildering in de eetkamer aan te brengen. Ze kunnen het echter niet eens worden over wat er precies afgebeeld moet worden...
Holconius: Ecce, Selena mea, Lucius pictor adest.
Arcessivi eum, quia novam picturam in triclinio
cupimus.
Selena: Dic, Luci: quas picturas nostra in urbe
fecisti? In cuius domo? Ubi opus tuum videre
possumus?
Holconius: Cara stulta asella, Lucius pictor clarus
Pompeiis est. Ubique plurima opera optima pinxit.
Lucius: Picturas meas vero homines laudant:
contentus sum. Quomodo me parietem ornare
iubetis? Utrum hortum amoenum floresque
arboresque an fabulas deorum cupitis?
Selena: Nobis fabulam de dulci amore pinge, nam
omnia vincit amor. Nuper pulcherrimam picturam
Apollinis et Daphnes vidi, vel etiam pulchriorem
picturam Pyrami: in pictura Pyramus ipse se
gladio necat.
Holconius: Quid? Num nostros hospites miserrimis
fabulis tristes facere cupis? Nova pictura ostendere
debet viros fortes et arma, nam virtus in bello
Romanos decet.
Selena: Minime mihi placet! Quis inter cenam
sermones habere cupit de periculis pugnae, de
crudelitate belli, de vulneribus, de sanguine?
Holconius: Uah! Nonne multus sanguis quoque
in pictura Pyrami fluit?
Lucius: Cur iurgatis? Num coniungere sententias
vestras difficile est? Qui deus bellum et arma
protegit? Quem deum Romani patrem urbis suae
vocant? At cui deae succumbit is etiam, quod amor
eum quoque vincit? Sine dubio novistis fabulam
de deo belli deaque amoris. Haud tristis fabula:
omnes dei in Olympo de dolo mariti decepti valde
riserunt. Ergo pingere Martis Venerisque amorem
consilium meum est. Quid putatis? Placetne vobis?
Holconius: Optime! Quando incipere potes?