31: Scipio
Voordat ik begin
Introductie
Wanneer Hannibal door de Carthaagse senatoren wordt teruggeroepen om Carthago te verdedigen, voorziet hij een bloedig eind van de oorlog. Hij besluit de Romeinse generaal Scipio uit te nodigen voor een vredesonderhandeling.
Hannibal a senatoribus Punicis ex Italia revocatus
est, quod Carthago a Scipione obsidebatur.
Paruit, quamquam censebat senatores consilium
pessimum cepisse. Cogitabat: ‘Mox bellum finitum
erit. Non ego, sed Scipio victoriam referet. Ultimum
proelium autem crudele erit et multi viri optimi
interficientur. Scipio fortasse assentiet, cum pax
ei offeretur.’ Ducem Romanum ad colloquium
invitavit.
In campo lato milites erant instructi, hinc Romani,
illinc Punici. Inter copias magnum spatium
apertum relictum erat. Ibi convenerunt Hannibal
et Scipio, duces maximi temporis sui, fortasse
omnium temporum. Dixit dux Punicus: ‘Ego sum
Hannibal, quem cives Romani plus omnibus ceteris
hostibus timent. A me frequenter in proeliis victi
estis. A me multa milia militum interfecta sunt.
A me ipsa Roma paene expugnata est. In solo Italiae
a duce nullo superatus sum. Nunc senex sum.
Pacem quam bellum malo. Tu iuvenis es. Hodie es,
sicut ego fui, cum victorias referre incepi. Et tu
certe victorias referre vis, et tu certe propter tuam
virtutem laudem merere vis. Intellego. Disce autem
a me victorias in proeliis breves esse, sed pacem
esse perpetuam. Perpetuam laudem ergo merebis,
si pacem feceris cum me, hoste perpetuo Romae.’
Scipio respondit: ‘Victorias in proeliis breves esse a te
vero didici. Tu enim proelia quidem, sed non totum
bellum vincere potuisti. Tum demum bellum finitum
erit, cum victoria relata erit in proelio ultimo.’