50: Provincia
Voordat ik begin
Introductie
Gaius Plinius Secundus is gouverneur in Bithynia en legt alle belangrijke zaken per brief voor aan keizer Trajanus. Onlangs is een deel van de stad Nicomedia verwoest door een brand. Plinius stelt voor om een gilde van brandweermannen te vormen, maar daar denkt Trajanus anders over.
In provincia Bithynia, cuius civitas princeps
Nicomedia vocabatur, Gaius Plinius Secundus
praetura fungebatur. Quodam die, cum Plinius
ipse ad ultimam partem provinciae profectus
esset, in Nicomedia incendium ingens ortum est.
Non solum multae domi privatae deletae sunt,
sed etiam duo aedificia publica, quamquam
via interiacebat. Plinius quam celerrime ad
Nicomediam rediit et cognoscere conabatur,
quare urbs damnum tantum passa esset.
Plinio causam quaerenti aliquis dixit flammas
vi venti latius sparsas esse. Alius ratus est homines
nescire quid fieri deberet, atque ideo otiosos
constitisse. Alius irata voce locutus est: ‘Nullus
sipo in urbe est, neque ulla hama! Si talibus
instrumentis uti potuissemus, incendium facile
exstingui potuisset! Fortasse miraris nullos
fabros esse Nicomediae. Civitati nostrae collegium
fabrorum instituere non licet, cum Imperator
vereatur ne illi contra Romanos coniurent.
Imperii Romani quies magis interest quam
salus incolarum! Moriatur quisque, dummodo
ne pax Romana turbetur.’
Primum Plinius curavit, ut civibus pararentur aliqua
instrumenta, quibus incendia exstinguerentur.
Deinde in epistula Imperatori Traiano missa
scripsit: ‘Tu, domine, decernas, an putes collegium
CL fabrorum institui posse. Haud difficile mihi
videtur custodire tam paucos.’ Traianus autem
negavit: ‘Oportet nos meminisse provinciam
istam et maxime Nicomediam talibus factionibus
diu vexatam esse. Minime interest, quod nomen
dederimus hominibus qui in idem convenient:
brevi tempore hetaeriae fient. Melius est igitur te
instrumenta utilia parare et cives hortari ut ipsi
incendia exstinguant.’