39: Alea iacta est

Introductie

Op het Forum hoort men dat Caesar de Rubico is overgestoken: het is nu burgeroorlog. Een man en een meisje bespreken wat dit voor hen inhoudt. Ze zijn beiden blij dat Caesar naar Rome komt, maar om erg verschillende redenen!

Virgo Quare homines in foro tam anxii sunt?

Homo: Bellum civile iam coepit! Alea iacta est,

   ut Caesar Rubiconem flumen transiit. Certe

   hominibus in bello civili contra legiones Caesaris

   pugnantibus minima clementia praebebitur.

   In nostra civitate enim iam diu nimium iniuriae

   tulimus. Spero Caesarem cunctos senatores,

   superbiam luxuriamque ostendentes, ante

   oculos populi morte puniturum esse.

Virgo: Quid dicis? Num barbari sumus? Quid

   nostri senatores male fecerunt?

Homo: Omnia male fecerunt! Multitudo

   peregrinorum in civitate ingens est, dum nos,

   Romani, mercede egemus. Neque plebi pauperi

   senatus consulta prosunt, sed paucis civibus

   divitibus, nullum beneficium pro re publica

   facientibus. At Caesar, res magnas pro plebe

    praestans, omnes inimicos rei publicae interficiet!

Virgo: Verba tua de bello civili imminente me

   terrent, sed fabulae de virtute Caesaris,

   contra barbaros pugnantis, mihi valde placent.

   Nam saepe audivi de rebus miris in Gallia actis.

   Constat clementiam Caesaris in hostes captos

   esse maximam. Praeterea speciem eius

   pulcherrimam esse vulgo dicitur. Mox ipsa

   videbo: intra paucos dies enim Caesar multa

   milia militum ducens Romam perveniet...

Homo: Quid speras? Nonne scis Caesarem iam

   antea Postumiam, Lolliam, Tertullam, Serviliam,

   Tertiam multasque alias feminas amavisse et

   sprevisse?

Virgo: Primum spero Caesarem sine sanguine,

   sine vi, sine violentia Urbem obtenturum esse.

   Deinde dux magnus me conspiciet, arcesset

   et amabit.

Homo: Spes tua inanis est. Senatores, Caesaris

   potestatem metuentes, portas urbis ei claudent.

   Ergo, bellum civile necesse est. Equidem

   Caesarem victurum esse spero. Aut Caesar

   aut nihil!